monumenta.ch > Plinius > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 75
{XXXVII} sunt qui herbam in Cypro, ex qua id fiat, ledam appellent; etenim illi ledanum vocant. huius pinguia insidere; itaque et tractis funiculis herbam eam convolvi atque ita offas fieri. ergo in utraque gente bina genera, terrenum et facticium. id quod terrenum est friabile, facticium lentum.